{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2008.htm","path":"bib/vul/kg2008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2008.htm","text":"1 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.\n2 Qu\u00e6 surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.\n3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.\n4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia qu\u00e6 fecit Eliseus.\n5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, h\u00e6c est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.\n6\u00a0Et interrogavit rex mulierem: qu\u00e6 narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia qu\u00e6 sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad pr\u00e6sens.\n \n7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syri\u00e6 \u00e6grotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc.\n8 Et ait rex ad Haza\u00ebl: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?\n9 Ivit igitur Haza\u00ebl in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syri\u00e6 misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?\n10 Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.\n11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei.\n12 Cui Haza\u00ebl ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio qu\u00e6 facturus sis filiis Isra\u00ebl mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et pr\u00e6gnantes divides.\n13 Dixitque Haza\u00ebl: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syri\u00e6 fore.\n14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem.\n15\u00a0Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Haza\u00ebl pro eo.\n \n16 Anno quinto Joram filii Achab regis Isra\u00ebl, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.\n17 Triginta duorum annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.\n18 Ambulavitque in viis regum Isra\u00ebl, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini.\n19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.\n20 In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.\n21 Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idum\u00e6os qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua.\n22 Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.\n23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?\n24\u00a0Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.\n \n25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Isra\u00ebl regnavit Ochozias filius Joram regis Jud\u00e6.\n26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare c\u0153pisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Isra\u00ebl.\n27 Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.\n28 Abiit quoque cum Joram filio Achab ad pr\u00e6liandum contra Haza\u00ebl regem Syri\u00e6 in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.\n29 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth pr\u00e6liantem contra Haza\u00ebl regem Syri\u00e6. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia \u00e6grotabat ibi.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 8","type":"page"}
