{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2012.htm","path":"bib/vul/kg2012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2012.htm","text":"1 Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.\n2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.\n3\u00a0Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.\n \n4 Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, qu\u00e6 illata fuerit in templum Domini a pr\u00e6tereuntibus, qu\u00e6 offertur pro pretio anim\u00e6, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini:\n5 accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.\n6 Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.\n7 Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.\n8 Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.\n9 Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam qu\u00e6 deferebatur ad templum Domini.\n10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam qu\u00e6 inveniebatur in domo Domini:\n11 et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui pr\u00e6erant c\u00e6mentariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum et in c\u00e6mentariis, iis qui operabantur in domo Domini,\n12 et sartatecta faciebant: et in iis qui c\u00e6debant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis qu\u00e6 indigebant expensa ad muniendam domum.\n13 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydri\u00e6 templi Domini, et fuscinul\u00e6, et thuribula, et tub\u00e6, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia qu\u00e6 inferebatur in templum Domini.\n14 Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:\n15 et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.\n16\u00a0Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.\n \n17 Tunc ascendit Haza\u00ebl rex Syri\u00e6, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.\n18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata qu\u00e6 consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et qu\u00e6 ipse obtulerat: et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis: misitque Haza\u00ebli regi Syri\u00e6, et recessit ab Jerusalem.\n19 Reliqua autem sermonum Joas, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?\n20 Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.\n21 Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 12","type":"page"}
