{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2013.htm","path":"bib/vul/kg2013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2013.htm","text":"1 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochozi\u00e6 regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Isra\u00ebl in Samaria decem et septem annis.\n2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl, et non declinavit ab eis.\n3 Iratusque est furor Domini contra Isra\u00ebl, et tradidit eos in manu Haza\u00ebl regis Syri\u00e6, et in manu Benadad filii Haza\u00ebl, cunctis diebus.\n4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Isra\u00ebl, quia attriverat eos rex Syri\u00e6:\n5 et dedit Dominus salvatorem Isra\u00ebli, et liberatus est de manu regis Syri\u00e6: habitaveruntque filii Isra\u00ebl in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.\n6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Isra\u00ebl, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria.\n7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syri\u00e6, et redegerat quasi pulverem in tritura are\u00e6.\n8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo ejus, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo.\n10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Isra\u00ebl in Samaria sedecim annis.\n11 Et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl, sed in ipsis ambulavit.\n12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n13\u00a0Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Isra\u00ebl.\n \n14 Eliseus autem \u00e6grotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Isra\u00ebl, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Isra\u00ebl et auriga ejus.\n15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,\n16 dixit ad regem Isra\u00ebl: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,\n17 et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.\n18 Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,\n19 iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.\n20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.\n21\u00a0Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.\n \n22 Igitur Haza\u00ebl rex Syri\u00e6 afflixit Isra\u00ebl cunctis diebus Joachaz:\n23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in pr\u00e6sens tempus.\n24 Mortuus est autem Haza\u00ebl rex Syri\u00e6, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.\n25 Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Haza\u00ebl, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure pr\u00e6lii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 13","type":"page"}
