{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2014.htm","path":"bib/vul/kg2014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2014.htm","text":"1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Isra\u00ebl, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.\n2 Viginti quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.\n3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia qu\u00e6 fecit Joas pater suus, fecit:\n4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.\n5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:\n6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut pr\u00e6cepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.\n7\u00a0Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in pr\u00e6lio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in pr\u00e6sentem diem.\n \n8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Isra\u00ebl, dicens: Veni, et videamus nos.\n9 Remisitque Joas rex Isra\u00ebl ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum qu\u00e6 est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque besti\u00e6 saltus qu\u00e6 sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.\n10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?\n11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Isra\u00ebl, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Jud\u00e6.\n12 Percussusque est Juda coram Isra\u00ebl, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.\n13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochozi\u00e6, cepit Joas rex Isra\u00ebl in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.\n14\u00a0Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa qu\u00e6 inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.\n \n15 Reliqua autem verborum Joas qu\u00e6 fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Isra\u00ebl, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.\n17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Isra\u00ebl, quindecim annis.\n18 Reliqua autem sermonum Amasi\u00e6, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?\n19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:\n20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.\n21 Tulit autem universus populus Jud\u00e6 Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.\n22\u00a0Ipse \u00e6dificavit \u00c6lath, et restituit eam Jud\u00e6, postquam dormivit rex cum patribus suis.\n \n23 Anno quintodecimo Amasi\u00e6 filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Isra\u00ebl in Samaria, quadraginta et uno anno.\n24 Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl.\n25 Ipse restituit terminos Isra\u00ebl ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Isra\u00ebl quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, qu\u00e6 est in Opher.\n26 Vidit enim Dominus afflictionem Isra\u00ebl amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Isra\u00ebli.\n27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Isra\u00ebl de sub c\u00e6lo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.\n28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo ejus qua pr\u00e6liatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Jud\u00e6 in Isra\u00ebl, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Isra\u00ebl, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 14","type":"page"}
