{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2015.htm","path":"bib/vul/kg2015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2015.htm","text":"1 Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Isra\u00ebl, regnavit Azarias filius Amasi\u00e6 regis Juda.\n2 Sedecim annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.\n3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia qu\u00e6 fecit Amasias pater ejus.\n4 Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.\n5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis su\u00e6, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terr\u00e6.\n6 Reliqua autem sermonum Azari\u00e6, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?\n7\u00a0Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.\n \n8 Anno trigesimo octavo Azari\u00e6 regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Isra\u00ebl in Samaria sex mensibus.\n9 Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl.\n10 Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.\n11 Reliqua autem verborum Zachari\u00e6, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n12\u00a0Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Isra\u00ebl. Factumque est ita.\n \n13 Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azari\u00e6 regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria.\n14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo.\n15 Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n16\u00a0Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes pr\u00e6gnantes ejus, et scidit eas.\n \n17 Anno trigesimo nono Azari\u00e6 regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Isra\u00ebl decem annis in Samaria.\n18 Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl, cunctis diebus ejus.\n19 Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.\n20 Indixitque Manahem argentum super Isra\u00ebl cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.\n21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n22\u00a0Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.\n \n23 Anno quinquagesimo Azari\u00e6 regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Isra\u00ebl in Samaria biennio.\n24 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl.\n25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeli\u00e6, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regi\u00e6, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo.\n26\u00a0Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n \n27 Anno quinquagesimo secundo Azari\u00e6 regis Juda, regnavit Phacee filius Romeli\u00e6 super Isra\u00ebl in Samaria viginti annis.\n28 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl.\n29 In diebus Phacee regis Isra\u00ebl, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Jano\u00eb, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galil\u00e6am, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.\n30 Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeli\u00e6, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Ozi\u00e6.\n31\u00a0Reliqua autem sermonum Phacee, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Isra\u00ebl?\n \n32 Anno secundo Phacee filii Romeli\u00e6 regis Isra\u00ebl, regnavit Joatham filius Ozi\u00e6 regis Juda.\n33 Viginti quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.\n34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia qu\u00e6 fecerat Ozias pater suus, operatus est.\n35 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse \u00e6dificavit portam domus Domini sublimissimam.\n36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?\n37 In diebus illis c\u0153pit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syri\u00e6, et Phacee filium Romeli\u00e6.\n38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 15","type":"page"}
