{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2016.htm","path":"bib/vul/kg2016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2016.htm","text":"1 Anno decimoseptimo Phacee filii Romeli\u00e6, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.\n2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,\n3 sed ambulavit in via regum Isra\u00ebl: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, qu\u00e6 dissipavit Dominus coram filiis Isra\u00ebl.\n4\u00a0Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.\n \n5 Tunc ascendit Rasin rex Syri\u00e6, et Phacee filius Romeli\u00e6 rex Isra\u00ebl, in Jerusalem ad pr\u00e6liandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.\n6\u00a0In tempore illo restituit Rasin rex Syri\u00e6, Ailam Syri\u00e6, et ejecit Jud\u00e6os de Aila: et Idum\u00e6i venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.\n \n7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syri\u00e6, et de manu regis Isra\u00ebl, qui consurrexerunt adversum me.\n8 Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.\n9 Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.\n10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.\n11 Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.\n12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,\n13 et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum qu\u00e6 obtulerat super altare.\n14 Porro altare \u00e6reum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.\n15 Pr\u00e6cepit quoque rex Achaz Uri\u00e6 sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terr\u00e6, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victim\u00e6 super illud effundes: altare vero \u00e6reum erit paratum ad voluntatem meam.\n16 Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex Achaz.\n17 Tulit autem rex Achaz c\u00e6latas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus \u00e6reis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.\n18 Musach quoque sabbati quod \u00e6dificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.\n19 Reliqua autem verborum Achaz qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?\n20 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 16","type":"page"}
