{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2017.htm","path":"bib/vul/kg2017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2017.htm","text":"1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Isra\u00ebl novem annis.\n2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Isra\u00ebl qui ante eum fuerant.\n3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.\n4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem \u00c6gypti ne pr\u00e6staret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.\n5 Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.\n6\u00a0Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Isra\u00ebl in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.\n \n7 Factum est enim, cum peccassent filii Isra\u00ebl Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra \u00c6gypti, de manu Pharaonis regis \u00c6gypti, coluerunt deos alienos.\n8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Isra\u00ebl et regum Isra\u00ebl, quia similiter fecerant.\n9 Et offenderunt filii Isra\u00ebl verbis non rectis Dominum Deum suum: et \u00e6dificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.\n10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:\n11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.\n12 Et coluerunt immunditias de quibus pr\u00e6cepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.\n13 Et testificatus est Dominus in Isra\u00ebl et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite pr\u00e6cepta mea et c\u00e6remonias, juxta omnem legem quam pr\u00e6cepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.\n14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.\n15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes qu\u00e6 erant per circuitum eorum, super quibus pr\u00e6ceperat Dominus eis ut non facerent sicut et ill\u00e6 faciebant.\n16 Et dereliquerunt omnia pr\u00e6cepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam c\u00e6li: servieruntque Baal,\n17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.\n18 Iratusque est Dominus vehementer Isra\u00ebli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.\n19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Isra\u00ebl, quos operatus fuerat.\n20 Projecitque Dominus omne semen Isra\u00ebl, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:\n21 ex eo jam tempore quo scissus est Isra\u00ebl a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Isra\u00ebl a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.\n22 Et ambulaverunt filii Isra\u00ebl in universis peccatis Jeroboam qu\u00e6 fecerat: et non recesserunt ab eis,\n23\u00a0usquequo Dominus auferret Isra\u00ebl a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Isra\u00ebl de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.\n \n24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samari\u00e6 pro filiis Isra\u00ebl: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.\n25 Cumque ibi habitare c\u0153pissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.\n26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samari\u00e6, ignorant legitima Dei terr\u00e6: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terr\u00e6.\n27 Pr\u00e6cepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terr\u00e6.\n28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.\n29 Et unaqu\u00e6que gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis qu\u00e6 fecerant Samarit\u00e6, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.\n30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuth\u00e6i fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.\n31 Porro Hev\u00e6i fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,\n32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.\n33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.\n34 Usque in pr\u00e6sentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt c\u00e6remonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod pr\u00e6ceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Isra\u00ebl:\n35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:\n36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra \u00c6gypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.\n37 C\u00e6remonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.\n38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,\n39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.\n40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.\n41 Fuerunt igitur gentes ist\u00e6 timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in pr\u00e6sentem diem.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 17","type":"page"}
