{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2018.htm","path":"bib/vul/kg2018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2018.htm","text":"1 Anno tertio Osee filii Ela regis Isra\u00ebl, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.\n2 Viginti quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachari\u00e6.\n3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia qu\u00e6 fecerat David pater ejus.\n4 Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem \u00e6neum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Isra\u00ebl adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan.\n5 In Domino Deo Isra\u00ebl speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:\n6 et adh\u00e6sit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad qu\u00e6 procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.\n8 Ipse percussit Philisth\u00e6os usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.\n9 Anno quarto regis Ezechi\u00e6, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Isra\u00ebl, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,\n10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechi\u00e6, id est nono anno Osee regis Isra\u00ebl, capta est Samaria:\n11 et transtulit rex Assyriorum Isra\u00ebl in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:\n12\u00a0quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed pr\u00e6tergressi sunt pactum ejus: omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.\n \n13 Anno quartodecimo regis Ezechi\u00e6, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.\n14 Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechi\u00e6 regi Jud\u00e6 trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.\n15 Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.\n16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.\n17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aqu\u00e6ductum piscin\u00e6 superioris, qu\u00e6 est in via Agrifullonis.\n18 Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helci\u00e6 pr\u00e6positus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.\n19 Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechi\u00e6: H\u00e6c dicit rex magnus, rex Assyriorum: Qu\u00e6 est ista fiducia, qua niteris?\n20 forsitan inisti consilium, ut pr\u00e6pares te ad pr\u00e6lium. In quo confidis, ut audeas rebellare?\n21 an speras in baculo arundineo atque confracto \u00c6gypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex \u00c6gypti omnibus qui confidunt in se.\n22 Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et pr\u00e6cepit Jud\u00e6 et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem?\n23 Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.\n24 Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in \u00c6gypto propter currus et equites?\n25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam.\n26 Dixerunt autem Eliacim filius Helci\u00e6, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.\n27 Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?\n28 Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.\n29 H\u00e6c dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea:\n30 neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas h\u00e6c in manu regis Assyriorum.\n31 Nolite audire Ezechiam. H\u00e6c enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,\n32 donec veniam, et transferam vos in terram qu\u00e6 similis est terr\u00e6 vestr\u00e6, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.\n33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum?\n34 ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?\n35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea?\n36 Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem pr\u00e6ceptum regis acceperant ut non responderent ei.\n37 Venitque Eliacim filius Helci\u00e6, pr\u00e6positus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 18","type":"page"}
