{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2019.htm","path":"bib/vul/kg2019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2019.htm","text":"1 Qu\u00e6 cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.\n2 Et misit Eliacim pr\u00e6positum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.\n3 Qui dixerunt: H\u00e6c dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemi\u00e6 dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.\n4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, qu\u00e6 audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis qu\u00e6 repert\u00e6 sunt.\n5 Venerunt ergo servi regis Ezechi\u00e6 ad Isaiam.\n6 Dixitque eis Isaias: H\u00e6c dicetis domino vestro: H\u00e6c dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.\n7\u00a0Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.\n \n8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.\n9 Cumque audisset de Tharaca rege \u00c6thiopi\u00e6, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:\n10 H\u00e6c dicite Ezechi\u00e6 regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.\n11 Tu enim ipse audisti qu\u00e6 fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?\n12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?\n13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?\n14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,\n15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Isra\u00ebl, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terr\u00e6: tu fecisti c\u00e6lum et terram.\n16 Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.\n17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.\n18 Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.\n19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terr\u00e6 quia tu es Dominus Deus solus.\n20\u00a0Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Qu\u00e6 deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.\n \n21\u00a0Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion:\n post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.\n22\u00a0Cui exprobrasti, et quem blasphemasti?\n contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos?\n Contra Sanctum Isra\u00ebl.\n23\u00a0Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti:\n In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,\n et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius.\n Et ingressus sum usque ad terminos ejus,\n et saltum Carmeli ejus\n24\u00a0ego succidi.\n Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.\n25\u00a0Numquid non audisti quid ab initio fecerim?\n ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi:\n eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munit\u00e6.\n26\u00a0Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt:\n facti sunt velut f\u0153num agri, et virens herba tectorum,\n qu\u00e6 arefacta est antequam veniret ad maturitatem.\n27\u00a0Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego pr\u00e6scivi,\n et furorem tuum contra me.\n28\u00a0Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas:\n ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis,\n et reducam te in viam per quam venisti.\n29\u00a0Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum:\n comede hoc anno qu\u00e6 repereris:\n in secundo autem anno, qu\u00e6 sponte nascuntur:\n porro in tertio anno seminate et metite:\n plantate vineas, et comedite fructum earum.\n30\u00a0Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum,\n et faciet fructum sursum.\n31\u00a0De Jerusalem quippe egredientur reliqui\u00e6,\n et quod salvetur de monte Sion:\n zelus Domini exercituum faciet hoc.\n32\u00a0Quam ob rem h\u00e6c dicit Dominus de rege Assyriorum:\n Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,\n nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.\n33\u00a0Per viam qua venit, revertetur:\n et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.\n34\u00a0Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,\n et propter David servum meum.]\n \n35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,\n36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.\n37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 19","type":"page"}
