{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2021.htm","path":"bib/vul/kg2021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2021.htm","text":"1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare c\u0153pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba.\n2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Isra\u00ebl.\n3 Conversusque est, et \u00e6dificavit excelsa qu\u00e6 dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Isra\u00ebl, et adoravit omnem militiam c\u00e6li, et coluit eam.\n4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.\n5 Et exstruxit altaria univers\u00e6 militi\u00e6 c\u00e6li in duobus atriis templi Domini.\n6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.\n7 Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Isra\u00ebl, ponam nomen meum in sempiternum.\n8 Et ultra non faciam commoveri pedem Isra\u00ebl de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.\n9 Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Isra\u00ebl.\n10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens:\n11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia qu\u00e6 fecerunt Amorrh\u00e6i ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis:\n12 propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant amb\u00e6 aures ejus.\n13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samari\u00e6, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabul\u00e6: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.\n14 Dimittam vero reliquias h\u00e6reditatis me\u00e6, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:\n15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex \u00c6gypto usque ad hanc diem.\n16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.\n17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa qu\u00e6 fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?\n18\u00a0Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus su\u00e6, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo.\n \n19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare c\u0153pisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.\n20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.\n21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas:\n22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.\n23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.\n24 Percussit autem populus terr\u00e6 omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.\n25 Reliqua autem sermonum Amon qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?\n26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 21","type":"page"}
