{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2023.htm","path":"bib/vul/kg2023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2023.htm","text":"1 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.\n2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophet\u00e6, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri f\u0153deris, qui inventus est in domo Domini.\n3 Stetitque rex super gradum: et f\u0153dus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent pr\u00e6cepta ejus, et testimonia, et c\u00e6remonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba f\u0153deris hujus, qu\u00e6 scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.\n4 Et pr\u00e6cepit rex Helci\u00e6 pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa qu\u00e6 facta fuerant Baal, et in luco, et univers\u00e6 militi\u00e6 c\u00e6li: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.\n5 Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lun\u00e6, et duodecim signis, et omni militi\u00e6 c\u00e6li.\n6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.\n7 Destruxit quoque \u00e6diculas effeminatorum qu\u00e6 erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.\n8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram port\u00e6 civitatis.\n9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.\n10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.\n11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.\n12 Altaria quoque qu\u00e6 erant super tecta c\u0153naculi Achaz, qu\u00e6 fecerant reges Juda, et altaria qu\u00e6 fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.\n13 Excelsa quoque, qu\u00e6 erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, qu\u00e6 \u00e6dificaverat Salomon rex Isra\u00ebl Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.\n14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.\n15 Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Isra\u00ebl: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.\n16 Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra qu\u00e6 erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui pr\u00e6dixerat verba h\u00e6c.\n17 Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et pr\u00e6dixit verba h\u00e6c, qu\u00e6 fecisti super altare Bethel.\n18 Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophet\u00e6 qui venerat de Samaria.\n19 Insuper et omnia fana excelsorum qu\u00e6 erant in civitatibus Samari\u00e6, qu\u00e6 fecerant reges Isra\u00ebl ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera qu\u00e6 fecerat in Bethel.\n20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.\n21 Et pr\u00e6cepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro f\u0153deris hujus.\n22 Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Isra\u00ebl, et omnium dierum regum Isra\u00ebl et regum Juda,\n23 sicut in octavodecimo anno regis Josi\u00e6 factum est Phase istud Domino in Jerusalem.\n24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, qu\u00e6 fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis qu\u00e6 scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.\n25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.\n26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.\n27\u00a0Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Isra\u00ebl: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.\n \n28 Reliqua autem sermonum Josi\u00e6, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?\n29 In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex \u00c6gypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.\n30\u00a0Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terr\u00e6 Joachaz filium Josi\u00e6: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.\n \n31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital filia Jeremi\u00e6 de Lobna.\n32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia qu\u00e6 fecerant patres ejus.\n33\u00a0Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, qu\u00e6 est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terr\u00e6 centum talentis argenti, et talento auri.\n \n34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josi\u00e6 pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in \u00c6gyptum, et mortuus est ibi.\n35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terr\u00e6 per singulos, ut conferretur juxta pr\u00e6ceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terr\u00e6, ut daret Pharaoni Nechao.\n36 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.\n37 Et fecit malum coram Domino juxta omnia qu\u00e6 fecerant patres ejus.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 23","type":"page"}
