{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2024.htm","path":"bib/vul/kg2024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2024.htm","text":"1 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum.\n2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chald\u00e6orum, et latrunculos Syri\u00e6, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.\n3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa qu\u00e6 fecit,\n4 et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.\n5 Reliqua autem sermonum Joakim, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis:\n6 et regnavit Joachin filius ejus pro eo.\n7\u00a0Et ultra non addidit rex \u00c6gypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo \u00c6gypti usque ad fluvium Euphraten, omnia qu\u00e6 fuerant regis \u00c6gypti.\n \n8 Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.\n9 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia qu\u00e6 fecerat pater ejus.\n10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.\n11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.\n12 Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.\n13\u00a0Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regi\u00e6: et concidit universa vasa aurea qu\u00e6 fecerat Salomon rex Isra\u00ebl in templo Domini juxta verbum Domini.\n \n14 Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terr\u00e6.\n15 Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terr\u00e6 duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.\n16 Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.\n17\u00a0Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam.\n \n18 Vigesimum et primum annum \u00e6tatis habebat Sedecias cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital filia Jeremi\u00e6 de Lobna.\n19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia qu\u00e6 fecerat Joakim.\n20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 24","type":"page"}
