{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/kg2025.htm","path":"bib/vul/kg2025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/kg2025.htm","text":"1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.\n2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeci\u00e6,\n3 nona die mensis: pr\u00e6valuitque fames in civitate, nec erat panis populo terr\u00e6.\n4 Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam port\u00e6 qu\u00e6 est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chald\u00e6i obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam qu\u00e6 ducit ad campestria solitudinis.\n5 Et persecutus est exercitus Chald\u00e6orum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.\n6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.\n7\u00a0Filios autem Sedeci\u00e6 occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.\n \n8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.\n9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.\n10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chald\u00e6orum, qui erat cum principe militum.\n11 Reliquam autem populi partem qu\u00e6 remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militi\u00e6.\n12 Et de pauperibus terr\u00e6 reliquit vinitores et agricolas.\n13 Columnas autem \u00e6reas qu\u00e6 erant in templo Domini, et bases, et mare \u00e6reum quod erat in domo Domini, confregerunt Chald\u00e6i, et transtulerunt \u00e6s omne in Babylonem.\n14 Ollas quoque \u00e6reas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa \u00e6rea, in quibus ministrabant, tulerunt.\n15 Necnon et thuribula, et phialas: qu\u00e6 aurea, aurea, et qu\u00e6 argentea, argentea tulit princeps militi\u00e6,\n16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus \u00e6ris omnium vasorum.\n17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum \u00e6reum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum column\u00e6, omnia \u00e6rea: similem et columna secunda habebat ornatum.\n18 Tulit quoque princeps militi\u00e6 Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.\n19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat pr\u00e6fectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terr\u00e6: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.\n20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.\n21\u00a0Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.\n \n22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, pr\u00e6fecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.\n23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathani\u00e6, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.\n24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chald\u00e6is: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.\n25\u00a0Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathani\u00e6 filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Jud\u00e6os et Chald\u00e6os qui erant cum eo in Maspha.\n \n26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in \u00c6gyptum timentes Chald\u00e6os.\n27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare c\u0153perat, caput Joachin regis Juda de carcere.\n28 Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.\n29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6.\n30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, qu\u00e6 et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6.","title":"Vulgate: 2 Kings: 2 Kings Chapter 25","type":"page"}
