{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lao001.htm","path":"bib/vul/lao001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lao001.htm","text":"1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.\n1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.\n1:3 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.\n1:4 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.\n1:5 et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae\n1:6 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.\n1:7 et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.\n1:8 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.\n1:9 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.\n1:10 ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;\n1:11 est enim Deus qui operatur in vos.\n1:12 et facite sine retractu quaecumque facitis.\n1:13 et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.\n1:14 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.\n1:15 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.\n1:16 et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.\n1:17 salutate omnes fratres in osculo sancto.\n1:18 salutant vos sancti.\n1:19 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.\n1:20 et facite legi Colosensium vobis.","title":"Vulgate: Laodiceans: Laodiceans Chapter 1","type":"page"}
