{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev001.htm","path":"bib/vul/lev001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev001.htm","text":"1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:\n2 Loquere filiis Isra\u00ebl, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,\n3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:\n4 ponetque manum super caput hosti\u00e6, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.\n5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:\n6 detractaque pelle hosti\u00e6, artus in frusta concident.\n7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:\n8 et membra qu\u00e6 sunt c\u00e6sa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta qu\u00e6 adh\u00e6rent jecori,\n9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.\n10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:\n11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:\n12 dividentque membra, caput, et omnia qu\u00e6 adh\u00e6rent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis:\n13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.\n14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columb\u00e6,\n15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:\n16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,\n17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 1","type":"page"}
