{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev004.htm","path":"bib/vul/lev004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev004.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere filiis Isra\u00ebl: Anima, qu\u00e6 peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, qu\u00e6 pr\u00e6cepit ut non fierent, quippiam fecerit:\n3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:\n4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.\n5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.\n6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.\n7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.\n8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia qu\u00e6 intrinsecus sunt:\n9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,\n10 sicut aufertur de vitulo hosti\u00e6 pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.\n11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,\n12\u00a0et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, qu\u00e6 in loco effusorum cinerum cremabuntur.\n \n13 Quod si omnis turba Isra\u00ebl ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,\n14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.\n15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,\n16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,\n17 tincto digito aspergens septies contra velum.\n18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.\n19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:\n20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.\n21\u00a0Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.\n \n22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:\n23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.\n24 Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,\n25 tinget sacerdos digitum in sanguine hosti\u00e6 pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.\n26\u00a0Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.\n \n27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terr\u00e6, ut faciat quidquam de his, qu\u00e6 Domini lege prohibentur, atque delinquat,\n28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.\n29 Ponetque manum super caput hosti\u00e6 qu\u00e6 pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.\n30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.\n31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.\n32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:\n33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent c\u00e6di holocaustorum hosti\u00e6.\n34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.\n35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 4","type":"page"}
