{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev006.htm","path":"bib/vul/lev006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev006.htm","text":"1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Anima qu\u00e6 peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,\n3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,\n4 convicta delicti,\n5 reddet omnia, qu\u00e6 per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.\n6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta \u00e6stimationem mensuramque delicti:\n7\u00a0qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis qu\u00e6 faciendo peccavit.\n \n8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n9 Pr\u00e6cipe Aaron et filiis ejus: H\u00e6c est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.\n10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,\n11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.\n12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.\n13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.\n14 H\u00e6c est lex sacrificii et libamentorum, qu\u00e6 offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.\n15 Tollet sacerdos pugillum simil\u00e6, qu\u00e6 conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:\n16 reliquam autem partem simil\u00e6 comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.\n17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.\n18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.\n19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n20 H\u00e6c est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis su\u00e6. Decimam partem ephi offerent simil\u00e6 in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere:\n21 qu\u00e6 in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino\n22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.\n23\u00a0Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.\n \n24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:\n25 Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hosti\u00e6 pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.\n26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.\n27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.\n28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas \u00e6neum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.\n29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.\n30 Hostia enim qu\u00e6 c\u00e6ditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 6","type":"page"}
