{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev007.htm","path":"bib/vul/lev007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev007.htm","text":"1 H\u00e6c quoque lex hosti\u00e6 pro delicto, Sancta sanctorum est:\n2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.\n3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:\n4 duos renunculos, et pinguedinem qu\u00e6 juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.\n5 Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.\n6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.\n7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hosti\u00e6 lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.\n8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.\n9 Et omne sacrificium simil\u00e6, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine pr\u00e6paratur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:\n10\u00a0sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura \u00e6qua per singulos dividetur.\n \n11 H\u00e6c est lex hosti\u00e6 pacificorum qu\u00e6 offertur Domino.\n12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:\n13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, qu\u00e6 immolatur pro pacificis:\n14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hosti\u00e6 sanguinem,\n15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.\n16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:\n17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.\n18 Si quis de carnibus victim\u00e6 pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius qu\u00e6cumque anima tali se edulio contaminaverit, pr\u00e6varicationis rea erit.\n19 Caro, qu\u00e6 aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.\n20 Anima polluta qu\u00e6 ederit de carnibus hosti\u00e6 pacificorum, qu\u00e6 oblata est Domino, peribit de populis suis.\n21\u00a0Et qu\u00e6 tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei qu\u00e6 polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.\n \n22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n23 Loquere filiis Isra\u00ebl: Adipem ovis, et bovis, et capr\u00e6 non comedetis.\n24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.\n25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.\n26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.\n27\u00a0Omnis anima, qu\u00e6 ederit sanguinem, peribit de populis suis.\n \n28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n29 Loquere filiis Isra\u00ebl, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.\n30 Tenebit manibus adipem hosti\u00e6, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,\n31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.\n32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.\n33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.\n34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Isra\u00ebl de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Isra\u00ebl.\n35 H\u00e6c est unctio Aaron et filiorum ejus in c\u00e6remoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,\n36 et qu\u00e6 pr\u00e6cepit eis dari Dominus a filiis Isra\u00ebl religione perpetua in generationibus suis.\n37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,\n38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Isra\u00ebl ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 7","type":"page"}
