{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev008.htm","path":"bib/vul/lev008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev008.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:\n3 et congregabis omnem c\u0153tum ad ostium tabernaculi.\n4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,\n5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.\n6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,\n7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,\n8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.\n9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus.\n10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.\n11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.\n12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:\n13\u00a0filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.\n \n14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,\n15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.\n16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare:\n17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,\n19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.\n20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,\n21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut pr\u00e6ceperat ei.\n22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas:\n23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 Aaron, et pollicem manus ejus dextr\u00e6, similiter et pedis.\n24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auricul\u00e6 singulorum dextr\u00e6, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:\n25\u00a0adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem qu\u00e6 operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.\n \n26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,\n27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,\n28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.\n29\u00a0Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus.\n \n30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.\n31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, pr\u00e6cepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut pr\u00e6cepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:\n32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.\n33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestr\u00e6; septem enim diebus finitur consecratio:\n34 sicut et impr\u00e6sentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.\n35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi pr\u00e6ceptum est.\n36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta qu\u00e6 locutus est Dominus per manum Moysi.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 8","type":"page"}
