{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev009.htm","path":"bib/vul/lev009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev009.htm","text":"1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Isra\u00ebl, dixitque ad Aaron:\n2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.\n3 Et ad filios Isra\u00ebl loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,\n4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis.\n5 Tulerunt ergo cuncta qu\u00e6 jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,\n6 ait Moyses: Iste est sermo, quem pr\u00e6cepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus.\n7\u00a0Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut pr\u00e6cepit Dominus.\n \n8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:\n9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.\n10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, qu\u00e6 sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi:\n11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.\n12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.\n13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; qu\u00e6 omnia super altare cremavit igni,\n14\u00a0lotis aqua prius intestinis et pedibus.\n \n15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,\n16 fecit holocaustum,\n17 addens in sacrificio libamenta, qu\u00e6 pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque c\u00e6remoniis holocausti matutini.\n18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.\n19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,\n20 posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare,\n21\u00a0pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut pr\u00e6ceperat Moyses.\n \n22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.\n23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:\n24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turb\u00e6, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 9","type":"page"}
