{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev010.htm","path":"bib/vul/lev010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev010.htm","text":"1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis pr\u00e6ceptum non erat.\n2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.\n3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.\n4 Vocatis autem Moyses Misa\u00eble et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.\n5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.\n6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem c\u0153tum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Isra\u00ebl, plangant incendium quod Dominus suscitavit:\n7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanct\u00e6 unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta pr\u00e6ceptum Moysi.\n8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:\n9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia pr\u00e6ceptum sempiternum est in generationes vestras:\n10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;\n11\u00a0doceatisque filios Isra\u00ebl omnia legitima mea qu\u00e6 locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.\n \n12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.\n13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut pr\u00e6ceptum est mihi.\n14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et fili\u00e6 tu\u00e6 tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Isra\u00ebl:\n15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut pr\u00e6cepit Dominus.\n16 Inter h\u00e6c, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum qu\u00e6reret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:\n17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, qu\u00e6 Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,\n18 pr\u00e6sertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut pr\u00e6ceptum est mihi?\n19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in c\u00e6remoniis mente lugubri?\n20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 10","type":"page"}
