{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev011.htm","path":"bib/vul/lev011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev011.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:\n2 Dicite filiis Isra\u00ebl: H\u00e6c sunt animalia qu\u00e6 comedere debetis de cunctis animantibus terr\u00e6:\n3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.\n4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.\n5 Ch\u0153rogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.\n6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.\n7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.\n8\u00a0Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.\n \n9 H\u00e6c sunt qu\u00e6 gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.\n10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum qu\u00e6 in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,\n11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.\n12\u00a0Cuncta qu\u00e6 non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.\n \n13 H\u00e6c sunt qu\u00e6 de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et hali\u00e6etum,\n14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,\n15 et omne corvini generis in similitudinem suam,\n16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:\n17 bubonem, et mergulum, et ibin,\n18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,\n19\u00a0herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.\n \n20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.\n21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per qu\u00e6 salit super terram,\n22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.\n23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:\n24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:\n25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.\n26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.\n27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, qu\u00e6 incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.\n28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia h\u00e6c immunda sunt vobis.\n29 H\u00e6c quoque inter polluta reputabuntur de his qu\u00e6 moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,\n30\u00a0mygale, et cham\u00e6leon, et stellio, et lacerta, et talpa.\n \n31 Omnia h\u00e6c immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:\n32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.\n33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.\n34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.\n35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.\n36 Fontes vero et cistern\u00e6, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.\n37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.\n38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.\n39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:\n40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.\n41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.\n42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.\n43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.\n44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.\n45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra \u00c6gypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.\n46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis anim\u00e6 viventis, qu\u00e6 movetur in aqua, et reptat in terra,\n47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 11","type":"page"}
