{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev013.htm","path":"bib/vul/lev013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev013.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:\n2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepr\u00e6, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.\n3\u00a0Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepr\u00e6 humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepr\u00e6 est, et ad arbitrium ejus separabitur.\n \n4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:\n5 et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.\n6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.\n7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditi\u00e6, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,\n8\u00a0et immunditi\u00e6 condemnabitur.\n \n9 Plaga lepr\u00e6 si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,\n10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:\n11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicu\u00e6 immunditi\u00e6 est.\n12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,\n13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.\n14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,\n15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.\n16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,\n17\u00a0considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.\n \n18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,\n19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.\n20 Qui cum viderit locum lepr\u00e6 humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepr\u00e6 orta est in ulcere.\n21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:\n22 et si quidem creverit, adjudicabit eum lepr\u00e6;\n23\u00a0sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.\n \n24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,\n25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepr\u00e6 in cicatrice orta est.\n26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepr\u00e6 species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,\n27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.\n28\u00a0Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combustur\u00e6.\n \n29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.\n30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barb\u00e6 est.\n31 Sin autem viderit locum macul\u00e6 \u00e6qualem vicin\u00e6 carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,\n32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plag\u00e6 carni reliqu\u00e6 \u00e6qualis:\n33 radetur homo absque loco macul\u00e6, et includetur septem diebus aliis.\n34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.\n35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,\n36 non qu\u00e6ret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.\n37\u00a0Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.\n \n38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,\n39\u00a0intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.\n \n40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:\n41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.\n42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,\n43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubi\u00e6 lepr\u00e6, qu\u00e6 orta est in calvitio.\n44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,\n45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.\n46\u00a0Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.\n \n47 Vestis lanea sive linea, qu\u00e6 lepram habuerit,\n48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,\n49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:\n50 qui consideratam recludet septem diebus:\n51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:\n52 et idcirco comburetur flammis.\n53 Quod si eam viderit non crevisse,\n54 pr\u00e6cipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.\n55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.\n56 Sin autem obscurior fuerit locus lepr\u00e6, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.\n57 Quod si ultra apparuerit in his locis, qu\u00e6 prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.\n58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, qu\u00e6 pura sunt, secundo, et munda erunt.\n59 Ista est lex lepr\u00e6 vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pellice\u00e6, quomodo mundari debeat, vel contaminari.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 13","type":"page"}
