{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev014.htm","path":"bib/vul/lev014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev014.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem:\n3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,\n4 pr\u00e6cipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.\n5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes:\n6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,\n7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.\n8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,\n9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,\n10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas simil\u00e6 in sacrificium, qu\u00e6 conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.\n11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et h\u00e6c omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,\n12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus,\n13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.\n14 Assumensque sacerdos de sanguine hosti\u00e6, qu\u00e6 immolata est pro delicto, ponet super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 ejus qui mundatur, et super pollices manus dextr\u00e6 et pedis:\n15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,\n16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.\n17 Quod autem reliquum est olei in l\u00e6va manu, fundet super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,\n18 et super caput ejus.\n19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum,\n20\u00a0et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.\n \n21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire qu\u00e6 dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo in sacrificium, et olei sextarium,\n22 duosque turtures sive duos pullos columb\u00e6, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:\n23 offeretque ea die octavo purificationis su\u00e6 sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.\n24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:\n25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri:\n26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,\n27 in quo tingens digitum dextr\u00e6 manus asperget septies coram Domino:\n28 tangetque extremum dextr\u00e6 auricul\u00e6 illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:\n29 reliquam autem partem olei, qu\u00e6 est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:\n30 et turturem sive pullum columb\u00e6 offeret,\n31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.\n32\u00a0Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.\n \n33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:\n34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepr\u00e6 in \u00e6dibus,\n35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepr\u00e6 videtur mihi esse in domo mea.\n36 At ille pr\u00e6cipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia qu\u00e6 in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:\n37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,\n38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.\n39 Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,\n40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:\n41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasur\u00e6 extra urbem in locum immundum,\n42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.\n43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,\n44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:\n45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.\n46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:\n47\u00a0et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.\n \n48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:\n49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:\n50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,\n51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,\n52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.\n53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.\n54 Ista est lex omnis lepr\u00e6 et percussur\u00e6,\n55 lepr\u00e6 vestium et domorum,\n56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis macul\u00e6, et in varias species, coloribus immutatis,\n57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 14","type":"page"}
