{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev016.htm","path":"bib/vul/lev016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev016.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:\n2 et pr\u00e6cepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),\n3 nisi h\u00e6c ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.\n4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: h\u00e6c enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.\n5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Isra\u00ebl duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.\n6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,\n7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:\n8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:\n9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:\n10\u00a0cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.\n \n11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:\n12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta:\n13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.\n14\u00a0Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.\n \n15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut pr\u00e6ceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,\n16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Isra\u00ebl, et a pr\u00e6varicationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.\n17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo c\u0153tu Isra\u00ebl, donec egrediatur.\n18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:\n19\u00a0aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Isra\u00ebl.\n \n20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:\n21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Isra\u00ebl, et universa delicta atque peccata eorum: qu\u00e6 imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.\n22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,\n23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,\n24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:\n25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.\n26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.\n27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:\n28\u00a0et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.\n \n29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.\n30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.\n31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.\n32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiat\u00e6 sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,\n33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.\n34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Isra\u00ebl, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 16","type":"page"}
