{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev017.htm","path":"bib/vul/lev017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev017.htm","text":"1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Isra\u00ebl, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:\n3 Homo quilibet de domo Isra\u00ebl, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,\n4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.\n5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Isra\u00ebl hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.\n6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:\n7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas d\u00e6monibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.\n8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Isra\u00ebl, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,\n9\u00a0et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.\n \n10 Homo quilibet de domo Isra\u00ebl et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,\n11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro anim\u00e6 piaculo sit.\n12 Idcirco dixi filiis Isra\u00ebl: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.\n13 Homo quicumque de filiis Isra\u00ebl, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.\n14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Isra\u00ebl: Sanguinem univers\u00e6 carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.\n15 Anima, qu\u00e6 comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.\n16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 17","type":"page"}
