{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev021.htm","path":"bib/vul/lev021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev021.htm","text":"1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,\n2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,\n3 et sorore virgine qu\u00e6 non est nupta viro:\n4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.\n5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.\n6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.\n7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam qu\u00e6 repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,\n8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.\n9\u00a0Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.\n \n10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecrat\u00e6 sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:\n11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur.\n12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanct\u00e6 unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.\n13 Virginem ducet uxorem:\n14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:\n15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis su\u00e6: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.\n16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,\n18 nec accedet ad ministerium ejus: si c\u00e6cus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,\n19 si fracto pede, si manu,\n20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.\n21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:\n22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,\n23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.\n24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Isra\u00ebl cuncta qu\u00e6 fuerant sibi imperata.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 21","type":"page"}
