{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev022.htm","path":"bib/vul/lev022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev022.htm","text":"1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his qu\u00e6 consecrata sunt filiorum Isra\u00ebl, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, qu\u00e6 ipsi offerunt. Ego Dominus.\n3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea qu\u00e6 consecrata sunt, et qu\u00e6 obtulerunt filii Isra\u00ebl Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.\n4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his qu\u00e6 sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,\n5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,\n6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his qu\u00e6 sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,\n7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.\n8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.\n9 Custodiant pr\u00e6cepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.\n10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.\n11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.\n12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his qu\u00e6 sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.\n13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.\n14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.\n15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Isra\u00ebl, qu\u00e6 offerunt Domino:\n16\u00a0ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.\n \n17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Isra\u00ebl, dicesque ad eos: Homo de domo Isra\u00ebl, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,\n19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:\n20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.\n21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.\n22 Si c\u00e6cum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.\n23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.\n24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.\n25 De manu alienigen\u00e6 non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.\n26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris su\u00e6: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.\n28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum f\u0153tibus suis.\n29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,\n30 eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.\n31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.\n32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Isra\u00ebl. Ego Dominus qui sanctifico vos,\n33 et eduxi de terra \u00c6gypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 22","type":"page"}
