{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev023.htm","path":"bib/vul/lev023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev023.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere filiis Isra\u00ebl, et dices ad eos: H\u00e6 sunt feri\u00e6 Domini, quas vocabitis sanctas.\n3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.\n4\u00a0H\u00e6 sunt ergo feri\u00e6 Domini sanct\u00e6, quas celebrare debetis temporibus suis.\n \n5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:\n6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.\n7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,\n8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.\n9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n10 Loquere filiis Isra\u00ebl, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestr\u00e6, ad sacerdotem:\n11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.\n12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, c\u00e6detur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.\n13 Et libamenta offerentur cum eo, du\u00e6 decim\u00e6 simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.\n14\u00a0Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Pr\u00e6ceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.\n \n15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,\n16 usque ad alteram diem expletionis hebdomad\u00e6 septim\u00e6, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino\n17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis simil\u00e6 fermentat\u00e6, quos coquetis in primitias Domini.\n18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.\n19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.\n20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.\n21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.\n22\u00a0Postquam autem messueritis segetem terr\u00e6 vestr\u00e6, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.\n \n23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n24 Loquere filiis Isra\u00ebl: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:\n25\u00a0omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.\n \n26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.\n28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.\n29 Omnis anima, qu\u00e6 afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:\n30 et qu\u00e6 operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.\n31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.\n32\u00a0Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.\n \n33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:\n34 Loquere filiis Isra\u00ebl: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feri\u00e6 tabernaculorum septem diebus Domino.\n35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.\n36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim c\u0153tus atque collect\u00e6: omne opus servile non facietis in eo.\n37 H\u00e6 sunt feri\u00e6 Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei:\n38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et qu\u00e6 offeretis ex voto, vel qu\u00e6 sponte tribuetis Domino.\n39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terr\u00e6 vestr\u00e6, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.\n40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrim\u00e6, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et l\u00e6tabimini coram Domino Deo vestro.\n41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,\n42 et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Isra\u00ebl, manebit in tabernaculis,\n43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Isra\u00ebl, cum educerem eos de terra \u00c6gypti. Ego Dominus Deus vester.\n44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 23","type":"page"}
