{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev024.htm","path":"bib/vul/lev024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev024.htm","text":"1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Pr\u00e6cipe filiis Isra\u00ebl, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,\n3 extra velum testimonii in tabernaculo f\u0153deris. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.\n4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.\n5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:\n6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:\n7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.\n8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Isra\u00ebl f\u0153dere sempiterno:\n9\u00a0eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.\n \n10 Ecce autem egressus filius mulieris Isra\u00eblitidis, quem pepererat de viro \u00e6gyptio inter filios Isra\u00ebl, jurgatus est in castris cum viro Isra\u00eblita.\n11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)\n12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.\n13 Qui locutus est ad Moysen,\n14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.\n15 Et ad filios Isra\u00ebl loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;\n16\u00a0et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.\n \n17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.\n18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.\n19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:\n20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.\n21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.\n22 \u00c6quum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.\n23 Locutusque est Moyses ad filios Isra\u00ebl: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Isra\u00ebl sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 24","type":"page"}
