{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/lev025.htm","path":"bib/vul/lev025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/lev025.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:\n2 Loquere filiis Isra\u00ebl, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.\n3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:\n4 septimo autem anno sabbatum erit terr\u00e6, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.\n5 Qu\u00e6 sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terr\u00e6 est:\n6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancill\u00e6 et mercenario tuo, et adven\u00e6 qui peregrinantur apud te:\n7\u00a0jumentis tuis et pecoribus, omnia qu\u00e6 nascuntur pr\u00e6bebunt cibum.\n \n8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, qu\u00e6 simul faciunt annos quadraginta novem:\n9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.\n10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terr\u00e6 tu\u00e6: ipse est enim jubil\u00e6us. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:\n11 quia jubil\u00e6us est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemi\u00e6 non colligetis,\n12\u00a0ob sanctificationem jubil\u00e6i: sed statim oblata comedetis.\n \n13 Anno jubil\u00e6i, redient omnes ad possessiones suas.\n14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubil\u00e6i emes ab eo,\n15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.\n16 Quanto plures anni remanserint post jubil\u00e6um, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.\n17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.\n18 Facite pr\u00e6cepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,\n19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.\n20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?\n21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:\n22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.\n23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos adven\u00e6 et coloni mei estis:\n24 unde cuncta regio possessionis vestr\u00e6 sub redemptionis conditione vendetur.\n25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.\n26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,\n27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.\n28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubil\u00e6um. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.\n29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.\n30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubil\u00e6o.\n31 Sin autem in villa domus, qu\u00e6 muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubil\u00e6o revertetur ad dominum.\n32 \u00c6des Levitarum qu\u00e6 in urbibus sunt, semper possunt redimi:\n33 si redempt\u00e6 non fuerint, in jubil\u00e6o revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Isra\u00ebl.\n34\u00a0Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.\n \n35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,\n36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.\n37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.\n38\u00a0Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra \u00c6gypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.\n \n39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,\n40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubil\u00e6um operabitur apud te,\n41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.\n42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra \u00c6gypti: non veneant conditione servorum:\n43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.\n44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus qu\u00e6 in circuitu vestro sunt:\n45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:\n46 et h\u00e6reditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in \u00e6ternum: fratres autem vestros filios Isra\u00ebl ne opprimatis per potentiam.\n47 Si invaluerit apud vos manus adven\u00e6 atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:\n48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,\n49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,\n50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis su\u00e6 usque ad annum jubil\u00e6um: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.\n51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubil\u00e6um, secundum hos reddet et pretium:\n52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,\n53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.\n54 Quod si per h\u00e6c redimi non potuerit, anno jubil\u00e6o egredietur cum liberis suis.\n55 Mei enim sunt servi filii Isra\u00ebl, quos eduxi de terra \u00c6gypti.","title":"Vulgate: Leviticus: Leviticus Chapter 25","type":"page"}
