{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk001.htm","path":"bib/vul/luk001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk001.htm","text":"1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, qu\u00e6 in nobis complet\u00e6 sunt, rerum:\n2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:\n3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,\n4\u00a0ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.\n \n5 Fuit in diebus Herodis, regis Jud\u00e6\u00e6, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.\n6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.\n7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.\n8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis su\u00e6 ante Deum,\n9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:\n10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.\n11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.\n12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.\n13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:\n14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:\n15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris su\u00e6:\n16 et multos filiorum Isra\u00ebl convertet ad Dominum Deum ipsorum:\n17 et ipse pr\u00e6cedet ante illum in spiritu et virtute Eli\u00e6: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.\n18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.\n19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et h\u00e6c tibi evangelizare.\n20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo h\u00e6c fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, qu\u00e6 implebuntur in tempore suo.\n21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.\n22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.\n23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:\n24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:\n25\u00a0Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.\n \n26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galil\u00e6\u00e6, cui nomen Nazareth,\n27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.\n28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.\n29 Qu\u00e6 cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.\n30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.\n31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:\n32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in \u00e6ternum,\n33 et regni ejus non erit finis.\n34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?\n35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.\n36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, qu\u00e6 vocatur sterilis:\n37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.\n38\u00a0Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.\n \n39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:\n40 et intravit in domum Zachari\u00e6, et salutavit Elisabeth.\n41 Et factum est, ut audivit salutationem Mari\u00e6 Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:\n42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.\n43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?\n44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tu\u00e6 in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.\n45 Et beata, qu\u00e6 credidisti, quoniam perficientur ea, qu\u00e6 dicta sunt tibi a Domino.\n46\u00a0Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum:\n47\u00a0et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.\n48\u00a0Quia respexit humilitatem ancill\u00e6 su\u00e6:\n ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,\n49\u00a0quia fecit mihi magna qui potens est:\n et sanctum nomen ejus,\n50\u00a0et misericordia ejus a progenie in progenies\n timentibus eum.\n51\u00a0Fecit potentiam in brachio suo:\n dispersit superbos mente cordis sui.\n52\u00a0Deposuit potentes de sede,\n et exaltavit humiles.\n53\u00a0Esurientes implevit bonis:\n et divites dimisit inanes.\n54\u00a0Suscepit Isra\u00ebl puerum suum,\n recordatus misericordi\u00e6 su\u00e6:\n55\u00a0sicut locutus est ad patres nostros,\n Abraham et semini ejus in s\u00e6cula.]\n56\u00a0Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.\n \n57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.\n58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.\n59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.\n60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.\n61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.\n62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.\n63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.\n64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.\n65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Jud\u00e6\u00e6 divulgabantur omnia verba h\u00e6c:\n66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.\n67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:\n68\u00a0[Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl,\n quia visitavit, et fecit redemptionem plebis su\u00e6:\n69\u00a0et erexit cornu salutis nobis\n in domo David pueri sui,\n70\u00a0sicut locutum est per os sanctorum,\n qui a s\u00e6culo sunt, prophetarum ejus:\n71\u00a0salutem ex inimicis nostris,\n et de manu omnium qui oderunt nos:\n72\u00a0ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:\n et memorari testamenti sui sancti:\n73\u00a0jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,\n daturum se nobis\n74\u00a0ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,\n serviamus illi\n75\u00a0in sanctitate et justitia coram ipso,\n omnibus diebus nostris.\n76\u00a0Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:\n pr\u00e6ibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,\n77\u00a0ad dandam scientiam salutis plebi ejus\n in remissionem peccatorum eorum\n78\u00a0per viscera misericordi\u00e6 Dei nostri,\n in quibus visitavit nos, oriens ex alto:\n79\u00a0illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:\n ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]\n80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis su\u00e6 ad Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 1","type":"page"}
