{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk002.htm","path":"bib/vul/luk002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk002.htm","text":"1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a C\u00e6sare Augusto ut describeretur universus orbis.\n2 H\u00e6c descriptio prima facta est a pr\u00e6side Syri\u00e6 Cyrino:\n3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.\n4 Ascendit autem et Joseph a Galil\u00e6a de civitate Nazareth in Jud\u00e6am, in civitatem David, qu\u00e6 vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,\n5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pr\u00e6gnante.\n6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.\n7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in pr\u00e6sepio: quia non erat eis locus in diversorio.\n8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.\n9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.\n10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:\n11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.\n12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in pr\u00e6sepio.\n13 Et subito facta est cum angelo multitudo militi\u00e6 c\u00e6lestis laudantium Deum, et dicentium:\n14\u00a0[Gloria in altissimis Deo,\n et in terra pax hominibus bon\u00e6 voluntatis.]\n15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in c\u00e6lum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.\n16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in pr\u00e6sepio.\n17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.\n18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his qu\u00e6 dicta erant a pastoribus ad ipsos.\n19 Maria autem conservabat omnia verba h\u00e6c, conferens in corde suo.\n20\u00a0Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus qu\u00e6 audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.\n \n21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.\n22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,\n23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:\n24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.\n25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Isra\u00ebl: et Spiritus Sanctus erat in eo.\n26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.\n27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,\n28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:\n29\u00a0[Nunc dimittis servum tuum Domine,\n secundum verbum tuum in pace:\n30\u00a0quia viderunt oculi mei salutare tuum,\n31\u00a0quod parasti ante faciem omnium populorum:\n32\u00a0lumen ad revelationem gentium,\n et gloriam plebis tu\u00e6 Isra\u00ebl.]\n33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his qu\u00e6 dicebantur de illo.\n34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Isra\u00ebl, et in signum cui contradicetur:\n35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.\n36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: h\u00e6c processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.\n37 Et h\u00e6c vidua usque ad annos octoginta quatuor: qu\u00e6 non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.\n38 Et h\u00e6c, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Isra\u00ebl.\n39\u00a0Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galil\u00e6am in civitatem suam Nazareth.\n \n40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.\n41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Pasch\u00e6.\n42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,\n43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.\n44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.\n45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.\n46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.\n47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.\n48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes qu\u00e6rebamus te.\n49 Et ait ad illos: Quid est quod me qu\u00e6rebatis? nesciebatis quia in his qu\u00e6 Patris mei sunt, oportet me esse?\n50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.\n51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba h\u00e6c in corde suo.\n52 Et Jesus proficiebat sapientia, et \u00e6tate, et gratia apud Deum et homines.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 2","type":"page"}
