{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk004.htm","path":"bib/vul/luk004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk004.htm","text":"1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum\n2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.\n3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.\n4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.\n5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terr\u00e6 in momento temporis,\n6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.\n7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.\n8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.\n9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.\n10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:\n11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.\n12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.\n13\u00a0Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.\n \n14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galil\u00e6am, et fama exiit per universam regionem de illo.\n15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.\n16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.\n17 Et traditus est illi liber Isai\u00e6 prophet\u00e6. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:\n18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,\n19 pr\u00e6dicare captivis remissionem, et c\u00e6cis visum, dimittere confractos in remissionem, pr\u00e6dicare annum Domini acceptum et diem retributionis.\n20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.\n21 C\u0153pit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est h\u00e6c scriptura in auribus vestris.\n22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis grati\u00e6, qu\u00e6 procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?\n23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.\n24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.\n25 In veritate dico vobis, mult\u00e6 vidu\u00e6 erant in diebus Eli\u00e6 in Isra\u00ebl, quando clausum est c\u00e6lum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:\n26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoni\u00e6, ad mulierem viduam.\n27 Et multi leprosi erant in Isra\u00ebl sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.\n28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, h\u00e6c audientes.\n29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat \u00e6dificata, ut pr\u00e6cipitarent eum.\n30\u00a0Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.\n \n31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galil\u00e6\u00e6, ibique docebat illos sabbatis.\n32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.\n33 Et in synagoga erat homo habens d\u00e6monium immundum, et exclamavit voce magna,\n34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.\n35 Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum d\u00e6monium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.\n36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?\n37\u00a0Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.\n \n38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.\n39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.\n40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.\n41\u00a0Exibant autem d\u00e6monia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.\n \n42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turb\u00e6 requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.\n43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.\n44 Et erat pr\u00e6dicans in synagogis Galil\u00e6\u00e6.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 4","type":"page"}
