{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk005.htm","path":"bib/vul/luk005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk005.htm","text":"1 Factum est autem, cum turb\u00e6 irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.\n2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.\n3\u00a0Ascendens autem in unam navim, qu\u00e6 erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.\n \n4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.\n5 Et respondens Simon, dixit illi: Pr\u00e6ceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.\n6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.\n7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.\n8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.\n9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:\n10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebed\u00e6i, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.\n11\u00a0Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.\n \n12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.\n13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.\n14 Et ipse pr\u00e6cepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut pr\u00e6cepit Moyses, in testimonium illis.\n15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turb\u00e6 mult\u00e6 ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.\n16\u00a0Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.\n \n17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharis\u00e6i sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galil\u00e6\u00e6, et Jud\u00e6\u00e6, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.\n18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et qu\u00e6rebant eum inferre, et ponere ante eum.\n19 Et non invenientes qua parte illum inferrent pr\u00e6 turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.\n20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.\n21 Et c\u0153perunt cogitare scrib\u00e6 et pharis\u00e6i, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?\n22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?\n23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?\n24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.\n25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.\n26\u00a0Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.\n \n27 Et post h\u00e6c exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me.\n28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.\n29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.\n30 Et murmurabant pharis\u00e6i et scrib\u00e6 eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?\n31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.\n32\u00a0Non veni vocare justos, sed peccatores ad p\u0153nitentiam.\n \n33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharis\u00e6orum: tui autem edunt et bibunt?\n34 Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?\n35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.\n36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.\n37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt:\n38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.\n39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 5","type":"page"}
