{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk006.htm","path":"bib/vul/luk006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk006.htm","text":"1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.\n2 Quidam autem pharis\u00e6orum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?\n3 Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?\n4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?\n5\u00a0Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.\n \n6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.\n7 Observabant autem scrib\u00e6 et pharis\u00e6i si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.\n8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.\n9 Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?\n10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.\n11\u00a0Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.\n \n12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.\n13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):\n14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholom\u00e6um,\n15 Matth\u00e6um, et Thomam, Jacobum Alph\u00e6i, et Simonem, qui vocatur Zelotes,\n16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.\n17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Jud\u00e6a, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,\n18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.\n19\u00a0Et omnis turba qu\u00e6rebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.\n \n20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.\n21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.\n22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.\n23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in c\u00e6lo: secundum h\u00e6c enim faciebant prophetis patres eorum.\n24 Verumtamen v\u00e6 vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.\n25 V\u00e6 vobis, qui saturati estis: quia esurietis. V\u00e6 vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.\n26\u00a0V\u00e6 cum benedixerint vobis homines: secundum h\u00e6c enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.\n \n27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.\n28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.\n29 Et qui te percutit in maxillam, pr\u00e6be et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.\n30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert qu\u00e6 tua sunt, ne repetas.\n31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.\n32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, qu\u00e6 vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.\n33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, qu\u00e6 vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.\n34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, qu\u00e6 gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus f\u0153nerantur, ut recipiant \u00e6qualia.\n35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.\n36\u00a0Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.\n \n37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.\n38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.\n39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest c\u00e6cus c\u00e6cum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?\n40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.\n41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, qu\u00e6 in oculo tuo est, non consideras?\n42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.\n43 Non est enim arbor bona, qu\u00e6 facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.\n44 Unaqu\u00e6que enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.\n45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.\n46\u00a0Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis qu\u00e6 dico?\n \n47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:\n48 similis est homini \u00e6dificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.\n49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini \u00e6dificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 6","type":"page"}
