{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk007.htm","path":"bib/vul/luk007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk007.htm","text":"1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.\n2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.\n3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Jud\u00e6orum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.\n4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi pr\u00e6stes:\n5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse \u00e6dificavit nobis.\n6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:\n7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.\n8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.\n9 Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Isra\u00ebl tantam fidem inveni.\n10\u00a0Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.\n \n11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem qu\u00e6 vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.\n12 Cum autem appropinquaret port\u00e6 civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris su\u00e6: et h\u00e6c vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.\n13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.\n14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.\n15 Et resedit qui erat mortuus, et c\u0153pit loqui. Et dedit illum matri su\u00e6.\n16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.\n17\u00a0Et exiit hic sermo in universam Jud\u00e6am de eo, et in omnem circa regionem.\n \n18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.\n19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?\n20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?\n21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et c\u00e6cis multis donavit visum.)\n22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni qu\u00e6 audistis et vidistis: quia c\u00e6ci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:\n23\u00a0et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.\n \n24 Et cum discessissent nuntii Joannis, c\u0153pit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?\n25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.\n26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:\n27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui pr\u00e6parabit viam tuam ante te.\n28\u00a0Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.\n \n29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.\n30 Pharis\u00e6i autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.\n31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?\n32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.\n33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: D\u00e6monium habet.\n34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.\n35\u00a0Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.\n \n36 Rogabat autem illum quidam de pharis\u00e6is ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharis\u00e6i discubuit.\n37 Et ecce mulier, qu\u00e6 erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharis\u00e6i, attulit alabastrum unguenti:\n38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis c\u0153pit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.\n39 Videns autem pharis\u00e6us, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique qu\u00e6 et qualis est mulier, qu\u00e6 tangit eum: quia peccatrix est.\n40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.\n41 Duo debitores erant cuidam f\u0153neratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.\n42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?\n43 Respondens Simon dixit: \u00c6stimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.\n44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: h\u00e6c autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.\n45 Osculum mihi non dedisti: h\u00e6c autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.\n46 Oleo caput meum non unxisti: h\u00e6c autem unguento unxit pedes meos.\n47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.\n48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.\n49 Et c\u0153perunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?\n50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 7","type":"page"}
