{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk009.htm","path":"bib/vul/luk009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk009.htm","text":"1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia d\u00e6monia, et ut languores curarent.\n2 Et misit illos pr\u00e6dicare regnum Dei, et sanare infirmos.\n3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.\n4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.\n5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.\n6\u00a0Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.\n \n7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia qu\u00e6 fiebant ab eo, et h\u00e6sitabat eo quod diceretur\n8 a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.\n9\u00a0Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et qu\u00e6rebat videre eum.\n \n10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi qu\u00e6cumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaid\u00e6.\n11 Quod cum cognovissent turb\u00e6, secut\u00e6 sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.\n12 Dies autem c\u0153perat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque qu\u00e6 circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.\n13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.\n14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.\n15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.\n16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in c\u00e6lum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.\n17\u00a0Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.\n \n18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turb\u00e6?\n19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit.\n20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.\n21 At ille increpans illos, pr\u00e6cepit ne cui dicerent hoc,\n22\u00a0dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.\n \n23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.\n24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.\n25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?\n26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.\n27\u00a0Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.\n \n28 Factum est autem post h\u00e6c verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.\n29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.\n30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,\n31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.\n32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.\n33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Pr\u00e6ceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eli\u00e6: nesciens quid diceret.\n34 H\u00e6c autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.\n35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.\n36\u00a0Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his qu\u00e6 viderant.\n \n37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.\n38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:\n39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:\n40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.\n41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.\n42 Et cum accederet, elisit illum d\u00e6monium, et dissipavit.\n43\u00a0Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.\n \n44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus qu\u00e6 faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.\n45\u00a0At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.\n \n46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.\n47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,\n48\u00a0et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.\n \n49 Respondens autem Joannes dixit: Pr\u00e6ceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem d\u00e6monia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.\n50\u00a0Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.\n \n51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.\n52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.\n53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.\n54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de c\u00e6lo, et consumat illos?\n55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.\n56\u00a0Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.\n \n57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.\n58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres c\u00e6li nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.\n59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.\n60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.\n61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his qu\u00e6 domi sunt.\n62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 9","type":"page"}
