{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk010.htm","path":"bib/vul/luk010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk010.htm","text":"1 Post h\u00e6c autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.\n2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.\n3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.\n4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.\n5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:\n6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.\n7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes qu\u00e6 apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.\n8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate qu\u00e6 apponuntur vobis:\n9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.\n10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:\n11 Etiam pulverem, qui adh\u00e6sit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.\n12\u00a0Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.\n \n13 V\u00e6 tibi Corozain! v\u00e6 tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone fact\u00e6 fuissent virtutes qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes p\u0153niterent.\n14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.\n15 Et tu Capharnaum, usque ad c\u00e6lum exaltata, usque ad infernum demergeris.\n16\u00a0Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.\n \n17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam d\u00e6monia subjiciuntur nobis in nomine tuo.\n18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de c\u00e6lo cadentem.\n19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.\n20\u00a0Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in c\u00e6lis.\n \n21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine c\u00e6li et terr\u00e6, quod abscondisti h\u00e6c a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.\n22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.\n23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident qu\u00e6 vos videtis.\n24\u00a0Dico enim vobis quod multi prophet\u00e6 et reges voluerunt videre qu\u00e6 vos videtis, et non viderunt: et audire qu\u00e6 auditis, et non audierunt.\n \n25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam \u00e6ternam possidebo?\n26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?\n27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.\n28\u00a0Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.\n \n29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?\n30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.\n31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo pr\u00e6terivit.\n32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.\n33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.\n34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.\n35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.\n36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?\n37\u00a0At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.\n \n38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier qu\u00e6dam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,\n39 et huic erat soror nomine Maria, qu\u00e6 etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.\n40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: qu\u00e6 stetit, et ait: Domine, non est tibi cur\u00e6 quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.\n41 Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,\n42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, qu\u00e6 non auferetur ab ea.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 10","type":"page"}
