{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk011.htm","path":"bib/vul/luk011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk011.htm","text":"1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.\n2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.\n3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.\n4\u00a0Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.\n \n5 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,\n6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,\n7 et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.\n8 Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.\n9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; qu\u00e6rite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.\n10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui qu\u00e6rit, invenit: et pulsanti aperietur.\n11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?\n12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?\n13\u00a0Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de c\u00e6lo dabit spiritum bonum petentibus se?\n \n14 Et erat ejiciens d\u00e6monium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset d\u00e6monium, locutus est mutus, et admirat\u00e6 sunt turb\u00e6.\n15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe d\u00e6moniorum ejicit d\u00e6monia.\n16 Et alii tentantes, signum de c\u00e6lo qu\u00e6rebant ab eo.\n17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.\n18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere d\u00e6monia.\n19 Si autem ego in Beelzebub ejicio d\u00e6monia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.\n20 Porro si in digito Dei ejicio d\u00e6monia: profecto pervenit in vos regnum Dei.\n21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea qu\u00e6 possidet.\n22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.\n23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.\n24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, qu\u00e6rens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.\n25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.\n26\u00a0Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.\n \n27 Factum est autem, cum h\u00e6c diceret: extollens vocem qu\u00e6dam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera qu\u00e6 suxisti.\n28\u00a0At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.\n \n29 Turbis autem concurrentibus c\u0153pit dicere: Generatio h\u00e6c, generatio nequam est: signum qu\u00e6rit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jon\u00e6 prophet\u00e6.\n30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.\n31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terr\u00e6 audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.\n32\u00a0Viri Ninivit\u00e6 surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia p\u0153nitentiam egerunt ad pr\u00e6dicationem Jon\u00e6, et ecce plus quam Jonas hic.\n \n33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.\n34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.\n35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebr\u00e6 sint.\n36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.\n37\u00a0Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharis\u00e6us ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.\n \n38 Pharis\u00e6us autem c\u0153pit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.\n39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharis\u00e6i, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.\n40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?\n41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.\n42 Sed v\u00e6 vobis, pharis\u00e6is, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et pr\u00e6teritis judicium et caritatem Dei: h\u00e6c autem oportuit facere, et illa non omittere.\n43 V\u00e6 vobis, pharis\u00e6is, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.\n44 V\u00e6 vobis, quia estis ut monumenta, qu\u00e6 non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.\n45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, h\u00e6c dicens etiam contumeliam nobis facis.\n46 At ille ait: Et vobis legisperitis v\u00e6: quia oneratis homines oneribus, qu\u00e6 portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.\n47 V\u00e6 vobis, qui \u00e6dificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.\n48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem \u00e6dificatis eorum sepulchra.\n49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:\n50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,\n51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachari\u00e6, qui periit inter altare et \u00e6dem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.\n52 V\u00e6 vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scienti\u00e6: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.\n53 Cum autem h\u00e6c ad illos diceret, c\u0153perunt pharis\u00e6i et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,\n54 insidiantes ei, et qu\u00e6rentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 11","type":"page"}
