{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk012.htm","path":"bib/vul/luk012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk012.htm","text":"1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, c\u0153pit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharis\u00e6orum, quod est hypocrisis.\n2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.\n3\u00a0Quoniam qu\u00e6 in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, pr\u00e6dicabitur in tectis.\n \n4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post h\u00e6c non habent amplius quid faciant.\n5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.\n6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?\n7\u00a0sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.\n \n8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:\n9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.\n10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.\n11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.\n12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.\n13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum h\u00e6reditatem.\n14\u00a0At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?\n \n15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his qu\u00e6 possidet.\n16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:\n17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?\n18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia qu\u00e6 nata sunt mihi, et bona mea,\n19 et dicam anim\u00e6 me\u00e6: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.\n20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: qu\u00e6 autem parasti, cujus erunt?\n21\u00a0Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.\n \n22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse anim\u00e6 vestr\u00e6 quid manducetis, neque corpori quid induamini.\n23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.\n24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?\n25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?\n26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?\n27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.\n28 Si autem f\u0153num, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusill\u00e6 fidei?\n29 Et vos nolite qu\u00e6rere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:\n30 h\u00e6c enim omnia gentes mundi qu\u00e6runt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.\n31 Verumtamen qu\u00e6rite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et h\u00e6c omnia adjicientur vobis.\n32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.\n33 Vendite qu\u00e6 possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in c\u00e6lis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.\n34\u00a0Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.\n \n35 Sint lumbi vestri pr\u00e6cincti, et lucern\u00e6 ardentes in manibus vestris,\n36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.\n37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod pr\u00e6cinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.\n38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.\n39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.\n40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.\n41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?\n42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?\n43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.\n44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia qu\u00e6 possidet, constituet illum.\n45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et c\u0153perit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:\n46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.\n47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non pr\u00e6paravit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:\n48\u00a0qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum qu\u00e6retur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.\n \n49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?\n50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?\n51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:\n52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres\n53\u00a0dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.\n \n54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.\n55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia \u00e6stus erit: et fit.\n56 Hypocrit\u00e6! faciem c\u00e6li et terr\u00e6 nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?\n57\u00a0quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?\n \n58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.\n59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 12","type":"page"}
