{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk013.htm","path":"bib/vul/luk013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk013.htm","text":"1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galil\u00e6is, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.\n2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galil\u00e6i pr\u00e6 omnibus Galil\u00e6is peccatores fuerint, quia talia passi sunt?\n3 Non, dico vobis: sed nisi p\u0153nitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.\n4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Silo\u00eb, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint pr\u00e6ter omnes homines habitantes in Jerusalem?\n5\u00a0Non, dico vobis: sed si p\u0153nitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.\n \n6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit qu\u00e6rens fructum in illa, et non invenit.\n7 Dixit autem ad cultorem vine\u00e6: Ecce anni tres sunt ex quo venio qu\u00e6rens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?\n8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,\n9\u00a0et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.\n \n10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.\n11 Et ecce mulier, qu\u00e6 habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.\n12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.\n13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.\n14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turb\u00e6: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.\n15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocrit\u00e6, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a pr\u00e6sepio, et ducit adaquare?\n16 Hanc autem filiam Abrah\u00e6, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?\n17\u00a0Et cum h\u00e6c diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, qu\u00e6 glorios\u00e6 fiebant ab eo.\n \n18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile \u00e6stimabo illud?\n19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres c\u00e6li requieverunt in ramis ejus.\n20 Et iterum dixit: Cui simile \u00e6stimabo regnum Dei?\n21\u00a0Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farin\u00e6 sata tria, donec fermentaretur totum.\n \n22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.\n23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:\n24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, qu\u00e6rent intrare, et non poterunt.\n25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:\n26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.\n27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.\n28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.\n29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.\n30\u00a0Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.\n \n31 In ipsa die accesserunt quidam pharis\u00e6orum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.\n32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio d\u00e6monia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.\n33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.\n34 Jerusalem, Jerusalem, qu\u00e6 occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?\n35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 13","type":"page"}
