{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk015.htm","path":"bib/vul/luk015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk015.htm","text":"1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.\n2 Et murmurabant pharis\u00e6i, et scrib\u00e6, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.\n3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:\n4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam qu\u00e6 perierat, donec inveniat eam?\n5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:\n6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, qu\u00e6 perierat.\n7\u00a0Dico vobis quod ita gaudium erit in c\u00e6lo super uno peccatore p\u0153nitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent p\u0153nitentia.\n \n8 Aut qu\u00e6 mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et qu\u00e6rit diligenter, donec inveniat?\n9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.\n10\u00a0Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore p\u0153nitentiam agente.\n \n11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:\n12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substanti\u00e6, qu\u00e6 me contingit. Et divisit illis substantiam.\n13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.\n14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse c\u0153pit egere.\n15 Et abiit, et adh\u00e6sit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.\n16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.\n17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!\n18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in c\u00e6lum, et coram te:\n19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.\n20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.\n21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in c\u00e6lum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.\n22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:\n23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:\n24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et c\u0153perunt epulari.\n25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:\n26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid h\u00e6c essent.\n27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.\n28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, c\u0153pit rogare illum.\n29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum pr\u00e6terivi: et numquam dedisti mihi h\u00e6dum ut cum amicis meis epularer.\n30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.\n31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:\n32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 15","type":"page"}
