{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk016.htm","path":"bib/vul/luk016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk016.htm","text":"1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.\n2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tu\u00e6: jam enim non poteris villicare.\n3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.\n4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.\n5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?\n6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.\n7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.\n8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus s\u00e6culi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.\n9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in \u00e6terna tabernacula.\n10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.\n11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?\n12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?\n13\u00a0Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adh\u00e6rebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon\u00e6.\n \n14 Audiebant autem omnia h\u00e6c pharis\u00e6i, qui erant avari: et deridebant illum.\n15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.\n16 Lex et prophet\u00e6 usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.\n17 Facilius est autem c\u00e6lum et terram pr\u00e6terire, quam de lege unum apicem cadere.\n18\u00a0Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, m\u0153chatur: et qui dimissam a viro ducit, m\u0153chatur.\n \n19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.\n20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,\n21 cupiens saturari de micis qu\u00e6 cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.\n22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrah\u00e6. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.\n23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:\n24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.\n25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:\n26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.\n27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:\n28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.\n29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.\n30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, p\u0153nitentiam agent.\n31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 16","type":"page"}
