{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk017.htm","path":"bib/vul/luk017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk017.htm","text":"1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: v\u00e6 autem illi per quem veniunt.\n2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.\n3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si p\u0153nitentiam egerit, dimitte illi.\n4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: P\u0153nitet me, dimitte illi.\n5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.\n6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.\n7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:\n8 et non dicat ei: Para quod c\u0153nem, et pr\u00e6cinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post h\u00e6c tu manducabis, et bibes?\n9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit qu\u00e6 ei imperaverat?\n10\u00a0non puto. Sic et vos cum feceritis omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.\n \n11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galil\u00e6am.\n12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:\n13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu pr\u00e6ceptor, miserere nostri.\n14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.\n15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,\n16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.\n17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?\n18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.\n19\u00a0Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.\n \n20 Interrogatus autem a pharis\u00e6is: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:\n21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.\n22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.\n23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:\n24 nam, sicut fulgur coruscans de sub c\u00e6lo in ea qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.\n25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.\n26 Et sicut factum est in diebus No\u00eb, ita erit et in diebus Filii hominis:\n27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit No\u00eb in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.\n28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et \u00e6dificabant:\n29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de c\u00e6lo, et omnes perdidit:\n30 secundum h\u00e6c erit qua die Filius hominis revelabitur.\n31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.\n32 Memores estote uxoris Lot.\n33 Quicumque qu\u00e6sierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.\n34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:\n35 du\u00e6 erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.\n36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?\n37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquil\u00e6.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 17","type":"page"}
