{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk018.htm","path":"bib/vul/luk018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk018.htm","text":"1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,\n2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.\n3 Vidua autem qu\u00e6dam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.\n4 Et nolebat per multum tempus. Post h\u00e6c autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:\n5 tamen quia molesta est mihi h\u00e6c vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.\n6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:\n7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?\n8\u00a0Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?\n \n9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:\n10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharis\u00e6us et alter publicanus.\n11 Pharis\u00e6us stans, h\u00e6c apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:\n12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium qu\u00e6 possideo.\n13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad c\u00e6lum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.\n14\u00a0Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.\n \n15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.\n16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.\n17\u00a0Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.\n \n18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam \u00e6ternam possidebo?\n19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.\n20 Mandata nosti: non occides; non m\u0153chaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.\n21 Qui ait: H\u00e6c omnia custodivi a juventute mea.\n22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia qu\u00e6cumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in c\u00e6lo: et veni, sequere me.\n23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.\n24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!\n25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.\n26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?\n27 Ait illis: Qu\u00e6 impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.\n28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.\n29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,\n30\u00a0et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in s\u00e6culo venturo vitam \u00e6ternam.\n \n31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia qu\u00e6 scripta sunt per prophetas de Filio hominis:\n32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:\n33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.\n34\u00a0Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant qu\u00e6 dicebantur.\n \n35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, c\u00e6cus quidam sedebat secus viam, mendicans.\n36 Et cum audiret turbam pr\u00e6tereuntem, interrogabat quid hoc esset.\n37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.\n38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.\n39 Et qui pr\u00e6ibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.\n40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,\n41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.\n42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.\n43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 18","type":"page"}
