{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk019.htm","path":"bib/vul/luk019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk019.htm","text":"1 Et ingressus perambulabat Jericho.\n2 Et ecce vir nomine Zach\u00e6us: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:\n3 et qu\u00e6rebat videre Jesum, quis esset: et non poterat pr\u00e6 turba, quia statura pusillus erat.\n4 Et pr\u00e6currens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.\n5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zach\u00e6e, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.\n6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.\n7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.\n8 Stans autem Zach\u00e6us, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.\n9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrah\u00e6.\n10\u00a0Venit enim Filius hominis qu\u00e6rere, et salvum facere quod perierat.\n \n11 H\u00e6c illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.\n12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.\n13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.\n14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.\n15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.\n16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.\n17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.\n18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.\n19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.\n20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:\n21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.\n22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:\n23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?\n24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.\n25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.\n26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.\n27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.\n28\u00a0Et his dictis, pr\u00e6cedebat ascendens Jerosolymam.\n \n29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,\n30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod intro\u00ebuntes, invenietis pullum asin\u00e6 alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.\n31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.\n32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.\n33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?\n34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.\n35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.\n36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:\n37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, c\u0153perunt omnes turb\u00e6 discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,\n38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in c\u00e6lo, et gloria in excelsis.\n39 Et quidam pharis\u00e6orum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.\n40\u00a0Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.\n \n41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:\n42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, qu\u00e6 ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.\n43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:\n44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tu\u00e6.\n45 Et ingressus in templum, c\u0153pit ejicere vendentes in illo, et ementes,\n46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.\n47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scrib\u00e6, et princeps plebis qu\u00e6rebant illum perdere:\n48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 19","type":"page"}
