{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk020.htm","path":"bib/vul/luk020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk020.htm","text":"1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scrib\u00e6 cum senioribus,\n2 et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate h\u00e6c facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?\n3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:\n4 baptismus Joannis de c\u00e6lo erat, an ex hominibus?\n5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De c\u00e6lo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?\n6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.\n7 Et responderunt se nescire unde esset.\n8\u00a0Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate h\u00e6c facio.\n \n9 C\u0153pit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.\n10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vine\u00e6 darent illi. Qui c\u00e6sum dimiserunt eum inanem.\n11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque c\u00e6dentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.\n12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.\n13 Dixit autem dominus vine\u00e6: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.\n14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est h\u00e6res, occidamus illum, ut nostra fiat h\u00e6reditas.\n15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vine\u00e6?\n16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.\n17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt \u00e6dificantes, hic factus est in caput anguli?\n18\u00a0Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.\n \n19 Et qu\u00e6rebant principes sacerdotum et scrib\u00e6 mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.\n20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati pr\u00e6sidis.\n21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.\n22 Licet nobis tributum dare C\u00e6sari, an non?\n23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?\n24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: C\u00e6saris.\n25 Et ait illis: Reddite ergo qu\u00e6 sunt C\u00e6saris, C\u00e6sari: et qu\u00e6 sunt Dei, Deo.\n26\u00a0Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.\n \n27 Accesserunt autem quidam sadduc\u00e6orum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,\n28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.\n29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.\n30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.\n31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.\n32 Novissime omnium mortua est et mulier.\n33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.\n34 Et ait illis Jesus: Filii hujus s\u00e6culi nubunt, et traduntur ad nuptias:\n35 illi vero qui digni habebuntur s\u00e6culo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:\n36 neque enim ultra mori potuerunt: \u00e6quales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.\n37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.\n38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.\n39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.\n40\u00a0Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.\n \n41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?\n42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,\n43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.\n44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?\n45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:\n46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,\n47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 20","type":"page"}
