{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk021.htm","path":"bib/vul/luk021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk021.htm","text":"1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.\n2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem \u00e6ra minuta duo.\n3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua h\u00e6c pauper plus quam omnes misit.\n4\u00a0Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: h\u00e6c autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.\n \n5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:\n6 H\u00e6c qu\u00e6 videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.\n7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Pr\u00e6ceptor, quando h\u00e6c erunt, et quod signum cum fieri incipient?\n8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.\n9 Cum autem audieritis pr\u00e6lia et seditiones, nolite terreri: oportet primum h\u00e6c fieri, sed nondum statim finis.\n10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.\n11\u00a0Et terr\u00e6motus magni erunt per loca, et pestilenti\u00e6, et fames, terroresque de c\u00e6lo, et signa magna erunt.\n \n12 Sed ante h\u00e6c omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pr\u00e6sides propter nomen meum:\n13 continget autem vobis in testimonium.\n14 Ponite ergo in cordibus vestris non pr\u00e6meditari quemadmodum respondeatis:\n15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.\n16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:\n17 et eritis odio omnibus propter nomen meum:\n18 et capillus de capite vestro non peribit.\n19\u00a0In patientia vestra possidebitis animas vestras.\n \n20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:\n21 tunc qui in Jud\u00e6a sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,\n22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia qu\u00e6 scripta sunt.\n23 V\u00e6 autem pr\u00e6gnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.\n24\u00a0Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.\n \n25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium pr\u00e6 confusione sonitus maris, et fluctuum:\n26 arescentibus hominibus pr\u00e6 timore, et exspectatione, qu\u00e6 supervenient universo orbi: nam virtutes c\u00e6lorum movebuntur:\n27\u00a0et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.\n \n28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.\n29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:\n30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est \u00e6stas.\n31 Ita et vos cum videritis h\u00e6c fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.\n32 Amen dico vobis, quia non pr\u00e6teribit generatio h\u00e6c, donec omnia fiant.\n33\u00a0C\u00e6lum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.\n \n34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vit\u00e6, et superveniat in vos repentina dies illa:\n35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terr\u00e6.\n36\u00a0Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia qu\u00e6 futura sunt, et stare ante Filium hominis.\n \n37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.\n38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 21","type":"page"}
