{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk022.htm","path":"bib/vul/luk022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk022.htm","text":"1 Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:\n2 et qu\u00e6rebant principes sacerdotum, et scrib\u00e6, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.\n3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim:\n4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.\n5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.\n6\u00a0Et spopondit, et qu\u00e6rebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.\n \n7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.\n8 Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.\n9 At illi dixerunt: Ubi vis paremus?\n10 Et dixit ad eos: Ecce intro\u00ebuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aqu\u00e6 portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,\n11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?\n12 Et ipse ostendet vobis c\u0153naculum magnum stratum, et ibi parate.\n13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.\n14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.\n15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.\n16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.\n17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.\n18\u00a0Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.\n \n19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.\n20 Similiter et calicem, postquam c\u0153navit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.\n21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.\n22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen v\u00e6 homini illi per quem tradetur.\n23\u00a0Et ipsi c\u0153perunt qu\u00e6rere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.\n \n24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.\n25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.\n26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui pr\u00e6cessor est, sicut ministrator.\n27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:\n28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.\n29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,\n30\u00a0ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Isra\u00ebl.\n \n31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:\n32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.\n33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.\n34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:\n35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?\n36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.\n37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea qu\u00e6 sunt de me finem habent.\n38\u00a0At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.\n \n39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.\n40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.\n41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,\n42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.\n43 Apparuit autem illi angelus de c\u00e6lo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.\n44 Et factus est sudor ejus sicut gutt\u00e6 sanguinis decurrentis in terram.\n45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes pr\u00e6 tristitia.\n46\u00a0Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.\n \n47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.\n48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?\n49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?\n50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.\n51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.\n52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?\n53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed h\u00e6c est hora vestra, et potestas tenebrarum.\n54\u00a0Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.\n \n55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.\n56 Quem cum vidisset ancilla qu\u00e6dam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.\n57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.\n58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.\n59 Et intervallo facto quasi hor\u00e6 unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galil\u00e6us est.\n60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.\n61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.\n62\u00a0Et egressus foras Petrus flevit amare.\n \n63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, c\u00e6dentes.\n64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?\n65\u00a0Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.\n \n66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scrib\u00e6, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.\n67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:\n68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.\n69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.\n70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.\n71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 22","type":"page"}
